- NOMUS
- I.NOMUSPraefectura, sive conventus iuridicus apud Aegyptios. Aegyptum enim divisit Sesoosis, sive Sesostris in Nomos triginta sex, quorum 10. Thebaidi, 10. τῷ Delta, et reliqui 16. regionibus intermediis attributi. Singulis Nomis praefecti singuli Nomarchae, qui quasi totidem reguli provinciae praeerant et regiis vectigalibus. Inde est, quod nomos Plin. l. 5. c. 9. praefecturas, et Esaias mamlacoth, h. e. regna interpretatur, c. 19. v. 2. ubi LXX. Seniores νομὸς ἐπὶ νομὸν. Ubi Cyrillus, Νομὸς δὲ λέγεται παρὰ τοῖς τὴν Αἰγυπτίων χώραν οἰκοῦσι ἑκάςη πόλις, καὶ οἱ περιοικίδες αὐτῶν, καὶ αἱ ὑπ᾿ αὐτῇ κῶμαι. Καὶ τέθριπται παῤ αὐτοῖ, ἡ τοιάδε φωνή. Sed et ante Cyrillum Epiphanius, in haeresi Basilidianorum: Ὅπου γὰρ εν τῷ ἀγίῳ προφήτῃ Ἠσαΐᾳ ἕυροις γεγραμμένον περὶ νεμῶν πόλεως Αἰγυττιακῶν, οἷον Τάνεως, ἢ Μέμφεως, ἢ Νομοῦ τοῦ Βουβάςου, Αἰγυπτιακῶς τὴν περίχωρον (al. περίμετρον) τυχούσης πόλεως σημαίνει. Hoc imitatus auctor l. 1. Macchab. c. 10. v. 30. meminit νομῶν etiam in Samaritide et Galilaea, quod a Iosepho redditur τοπαρχιῶν. Pari καταχρήσει Herodot. in Thalia, nomos appellat Persarum Satrapias. Nomos Eustath. in Dionys. vult idem esse quod ενορίας, h. e. regiones iisdem finibus comprehensas. Et côdem teste, τοὺς Λιβυκοὺς ἡ συνήθης φράσις εἶναι βούλεται. Sensus est, ut quidem puto, nomos proprie dici eas Aegypti partes, quae versus Libyam vergunt. Itaque ibidem observat, omnes urbes Heptanomi, exceptâ Babylone, esse a sinistra Nili, i. e. a parte Libyae. Res est tamen omnino certa, non minus nomos dici Aegypti partes, quae ad Arabiam, quam quae ad Libyam in clinant. Perperam igitur hinc colligunt, Nomi vocem esse Libycam. Quin iis assentior potius, qui vel Graecam esse volunt, vel Aegyptiam. Quae ipsa lis est adhuc sub iudice. Casaub. in Strab. Quidam putant hanc vocem esse Aegyptiacam, quos falli et omnes sciunt, qui aliquid Graece sciunt, et Diodorus diserte admonet. Nempe l. 1. p. 46. ubi Aegypti partes nomos appellari asserit, κατὰ τὴν Ἑλληικὴν διάλεκτον. Tamen Casauboni socer Henr. Stephanus Graecis literis aeque imbutus, in notis ad Diodorum, p. 830. Ego (νομὸν) Graecam esse vocem vix mihi persuasero. Et Casaubonus ipse agnoscit, νομὸν apud Graecos proprie dici locum, ubi sunt αἱ νομαὶ, pascua. Quô sensu ii non sumunt, qui Aegyptum distingui scribunt in nomos 36. Neque enim Aegypti ager est ubique compascuus. Denique quam vocem Diodorus Graecae linguae supra asseruit, eandem idem adscribit Aegyptiis, cum dicit de Sesoosi, l. 1. p. 35. τὴν δὲ χώραν ἅπαξ ἐις ἕξ καὶ τριάκοντα μέρη διελὼν, ἅ καλοῦσιν Αἰγύπτιοι νομοὺς. Neque aliter Cyrillus supra: νομὸς δὲ λέγεται παρὰ τοῖς τὴν Αἰγυπτίων οἰκοῦσι χώραν. Et Epiphanius disertissime: Αἰγυπτιακῶς τὴν περίχωρον τῆς τυχούσης πόλεως σημαίνει. Fallor, an ex Hebraeo mana, vel mono, ut Syri efferunt, factum est νομὸς, vel ab Aegyptiis, vel a Graecis hâc metathesi peregrinum vocabulum emollire conatis? certe huc facit, quôd nomum Diodorus exponitμέρος, i. e. partem, seu portionem: Cum Syra voce mono, quam diximus, id ipsum designari sit notissimum. Euseb. itidem l. 3. Praep. p. 5. μέρος τὶ τῆς Αἰγγύπτου ὅ καλοῦσι νομόν. Bochart. l. 4. Phaleg. c. 24. Nic. Lloydius. Plura hanc in rem apud Ioh. Marshamum in Canone Chron. Sec. XV. tit. Νομοὶ Aegypti, it. Nili Ostia, Aegyptus Inferior, Heptanomis, et Thebais: ubi, inter alia, docet, Macedonas non tantum Nomis imposuisse nova nomina, sed etiam ad libitum ea reformâsse; dominantibus ve ro Romanis Aegyptum fuisse sub dispositione Viri Spect. Praefecti Augustalis, nec tamenprotinus sublatam fuisse Nomorum distinctionem, cum et Strabo Νομάρχων meminerit l. 17. in rebus Petronii; et Traiano quaerenti de quo Nomo esset Plinii Medicus, responderit ille, Νομοῦ Μεμφιτικοῦ, l. 10. Ep. 8. 11. et Hadrianus Antinoitem Nomum instituerit in Provincias. sero tandem Aegyptum divisam etc p. 402.NOMI AEGYPTI, FERE OMNES CIRCA NILUM:*Abydus, Abutich. Alabastra. *Alexandria, Alexandrie. Andropolis. Angyropolis, Ansene. Antaeopolis. Aphroditopolis. Apollinis magna, Munfia. Apollinis parva. Arsinoe, Azirut. Athribis. *Babylon nova, le Caire. *Bubastus, Azioth. *Busiris, Bosire. Butos, Turbet. Cabasa. Caene. Chenoboscia. Chnumis. *Coptos, Cana. Cynoplis. *Diospolis magna, Dia. Diospolis parva. Elethyae. *Heliopolisgemina, Bethsemes. Herculis parva. Hermonthis. *Hermopolis gemin. Benesuaif. Heroum urbs, sive Heroopolis, Heroii. Hypsile. Latopolis gemina, Derote. Leontopolis. Lepidotum. Lycopolis, Munia. Memnon. *Memphis, Menchis. Mendelium. Metacompso, Asuan. Metelis, Rosetto. *Naucratis. Neut. Nicii urbs, Fuoa. Nilopolis. Ombri. Onuphis. Oxyrinchus. Pachramunis. Panopolis. Phacusa, Phacus. Pharbaethus. Phthembuthi. Phtenotes. Prosopitis. *Ptolemais gemina. Sais, Sabid. *Sebennytus, Sebenit. Sethraites. *Syene, Asna. *Tanis, Tanes. Tava. *Tentyra, Barbande. *Thebae, Minio. Thumis. Toum. Xois.II.NOMUSlacus Atticae parvus, Soph. in Oedip. Pausan. l. 1. Strabo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.